- SUTA
- SUTAapud Statium Theb. l. 3. v. 585.Hi teretes galeas, magnorumque aerea sutaThoracum ——Et l. 4. v. 131.Ferrea suta tegum ——Gloss. MS. metallum insutum, ne laedat corpus, quando induitur. Suta nempe, ferro inducta dicit seu laminis, vel squamis, arma quae fuperinducuntur. Explicat se ipsum l. 7. v. 310.—— clypei septemplice tauroLaeva, ter insuto servant ingentia ferroPectora. ——Dicit ergo interiunctis ferreis circulis sutos thoraces, non totos ferreos. Unde non plane ista percepisse Lipsium de Milit. Rom.l. 3. c. 6. ait Casp. Barthius Animadversion, ad loc. Sic suta alvearia, vimine textis opposita, apud Virgilium, l. 4. Georg. v. 34. filis scil. colligata etc. At suta manulea, ἐῤῥαμμένη μαςχάλη, apud Hesychium, sibulata est seu nodô stricta. Talis enim etat operaria servorum tunica, de qua ibi sermo, ut unâ quidem parte μαςχάλην haberet; in quam brachium immitteretur, altera vero manuleam non haberet, sed in modum pallii amiclretur et sibulâ necteretur. Quae autem ex utraque parte in humeris fibulâ stringebantur, Graecis χιτῶνες ςχιςτοι, συμπόρπητοι, et ῥαπτοὶ dicebantur, quibus oppositae tunicae ἄῤῥαφοι, inconsutiles, ex toto tectae conclusaeque et nulla parte sutiles scissilesque erant, quemadmodum interulae nostrae sunt; sive lineae, sive laneae. Satum enim hîc pro sibulatum, uti resutum, apud Suetonium Aug. c. 94. pro resibulatum poni, vel hinc pateat, quôd ῥαφίδα περόνην dicunt Grammatici, et συῤῥάπτειν περόναις, legimus apud Lucianum Dial. Ε῎ρωτες. Quam inrem vide pluribus Salmas. ad Vopisc. in Aureliano, c. 46.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.